[ Pobierz całość w formacie PDF ]
. Tunc praecipue in te ipsesecede, cum esse cogeris in turba : si bonus vir, si quietus, si temperans.Alioquin in turbamtibi a te recedendum est: istic malo viro propius es.III 26 " 5 6Nihil est, inquam, adhuc quod aut rebus aut verbis exhibuimus.Levia sunt ista et fallaciapignora animi multisque involuta lenociniis: quid profecerim, morti crediturus sum.Non ti-mide itaque componor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum,utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quidquid contra fortunamiactavi verborum contumacium.Remove existimationem hominum: dubia semper est et inpartem utramque dividitur.Remove studia tota vita tractata: mors de te pronuntiatura est.Itadico: disputationes et litterata colloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditussermo non ostendunt verum robur animi.Est enim oratio etiam timidissimis audax: quid ege-ris, tunc apparebit, cum animam ages.III 26 " 10 Meditare mortem.Qui hoc dicit, meditari libertatem iubet.Qui mori didicit, servire dedi-dicit.Supra omnem potentiam est, certa extra omnem.Quid ad illum carcer et custodia etclaustra? Liberum ostium habet.Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui utnon est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec impediat,quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.III 27 " 2 4Clamo mihi ipse: Numera annos tuos, et pudebit te eadem velle, quae volueras puer,eadem parare.Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te vitia.Dimitteistas voluptates turbidas, magno luendas: non venturae tantum, sed praeteritae nocent.Que-madmodum scelera etiam, si non sint deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit:ita improbarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est.Non sunt solidae, non sunt fide-les: etiam si non nocent, fugiunt.Aliquod potius bonum mansurum circumspice.Nullum au-tem est, nisi quod animus ex se sibi invenit.Sola virtus praestat gaudium perpetuum, secu-rum: etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vin-cunt.Quando ad hoc gaudium pervenire continget? Non quidem cessatur adhuc, sed festine-tur.Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum impendas, sieffici cupis.Delegationem res ista non recipit.132III 28 " 4In ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo colloceris, hospitalis tibiilla qualiscumque sedes erit.Magis quis veneris quam quo, interest.Et ideo nulli loco addice-re debemus animum.Cum hac persuasione vivendum est: non sum uni angulo natus, patriamea totus hic mundus est.III 28 " 7Dissentio ab his, qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cumdifficultatibus rerum magno animo colluctantur.Sapiens feret ista, non eliget, et malet in paceesse quam in pugna.Non multum prodest vitia sua proiecisse, si cum alienis rixandum est.III 29 " 1[Verum].nulli enim nisi audituro dicendum est.III 29 " 3 4.Non est ars, quae ad effectuin casu venit.Sapientia ars est: certum petat, eligat profecni-ros, ab is, quos desperavit, recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extremaremedia temptet.III 29 " 12Quid ergo illa laudata et omnibus praeferenda artibus rebusque philosophia praestabit?Scilicet ut malis tibi placere quam populo, ut aestimes iudicia, non numeres, ut sine metu de-orum hominumque vivas, ut aut vincas mala aut finias.Ceterum, si te videro celebrem secun-dis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica omamenta, obstrepuerint, sitota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via adistum favorem ferat?IV 30 " 4Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, aun adventat hora illa inevitabilis, aequo animoabire.Alia genera mortis spei mixta sunt; desinit morbus, incendium exstinguitur, ruina, quosvidebatur oppressura deposuit; mare, quos hauserat, eadem vi, qua sorbebat, eiecit incolumes;gladium miles ab ipsa perituri cervice revocavit: nil habet quod speret, quem senectus ducit admortem.Huic uni intercedi non potest.Nullo genere homines mollius moriuntur sed nec diu-tius.IV 30 " 10 11Vivere noluit, qui mori non vult: Vita enim cum exceptione mortis data est; ad hanc itur.Quam ideo timere dementis est, quia certa exspectantur, dubia metuuntur.Mors necessitatemhabet aequam et invictam.Quis queri potest in ea condidone se esse, in qua nemo non est?Prima autem pars est aequitatis aequalitas.IV 31 " 3 4Unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere.Hoc autem con-tingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus, quae neque bona133sunt neque mala.Fieri enim non potest, ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo leviset perferenda, modo expavescenda.Labor bonum non est.Quid ergo est bonum? Laboriscontemptio.IV 31 " 5 6Quid votis opus est? Fac te ipse felicem.Facies autem, si intellexeris bona esse, quibusadmixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est.Quemadmodum sine mixtura lucisnihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, qu-emadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum: ita honesta et tur-pia virtutis ac malitiae societas efficit.Quid ergo est bonum? Rerum scientia.Quid malumest? Rerum imperitia.IV 31 " 10.Nemo novit deum, multi de illo male existimant, et impune.IV 32 " 2Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem in-constantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium.Diducimus illam in parti-culas ac lancinamus.IV 32 " 3 4.Perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam antemortem, deinde exspectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessionebeatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.O quando illud videbis tempus, quoscies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut insumma tui satietate! Vis scire, quid sit, quod faciat homines avidos futuri? Nemo sibi conrigit.IV 32 " 5Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta.IV 33 " 8Aliud autem est meminisse, aliud scire.Meminisse est rem commissam memoriae custo-dire.At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere admagistrum.IV 33 " 11Patet omnibus veritas, nondum est occupata.Multum ex illa etiam futuris relictum est.IV 36 " 4Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui.Turpiset ridicula res est elementarius senex: iuveni parandum, seni utendum est.134IV 36 " 9 10Mors nullum habet incommodum.Esse enim debet aliquid, cuius sit incommodum
[ Pobierz całość w formacie PDF ]